TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Prima, cogitatio; posteriores, reliquiae cogitationis. Quae est cogitatio prima? Unde incipimus: bona illa cogitatio, unde incipies confiteri. Confessio adjungit nos Christo. Jam vero confessio ipsa, id est prima cogitatio, facit in nobis reliquias cogitationis; et ipsae reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Quae est cogitatio quae confitebitur? Quae damnat vitam priorem, cui displicet quod erat, ut sit quod non erat, ipsa est prima cogitatio. Sed quia sic debes recedere a peccatis, prima cogitatione confessus Deo, ut non tibi recedat de memoria quia peccator fuisti, per hoc quod peccator fuisti, solemnia celebras Deo. Adhuc intelligendum est. Prima cogitatio confessionem habet, et recessionem a vetere vita: sed si oblitus fueris a quibus peccatis liberatus sis, non agis gratias liberatori, et non celebras solemnia Deo tuo. Ecce prima cogitatio confitens Sauli apostoli, jam Pauli, qui primo Saulus fuit: quando audivit vocem de coelo, cum persequeretur Christum, et fureret in Christianos, et vellet ut ubicumque inventos adduceret necandos, audivit vocem de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et circumfulsus lumine, facta sibi caecitate in oculis, ut intus videret, emisit primam cogitationem obedientiae; cum audiret, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris, Domine, ait, quid me jubes facere 39Act. IX, 4, 5 ? Haec est cogitatio confitens; jam Dominum appellat quem persequebatur. Quomodo reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt, in Paulo audistis, cum ipse Apostolus legeretur: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 40II Tim. II, 8 . Quid est memor esto? Non deleatur de memoria tua cogitatio qua primo confessus es; sint reliquiae cogitationis in memoria. Et vide quemadmodum repetit quod sibi donatum est, idem Paulus apostolus alio loco: Qui prius inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus 41I Tim. I, 13 . Qui dicit, Prius fui blasphemus, numquid adhuc blasphemus est? Ut non esset blasphemus, fuit prima cogitatio confitens; ut autem commemoraret quid illi donatum est, reliquiae cogitationis erant, per ipsas reliquias cogitationis solemnia celebrabat.

Notes

  1. 39. Act. IX, 4, 5
  2. 40. II Tim. II, 8
  3. 41. I Tim. I, 13