[vers. 4.] Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Perveniant ad aures tuas verba oris mei, quia non florem Ziphaeorum a te desidero. Auribus percipe verba oris mei: tu percipe; nam Ziphaeis etsi sonet oratio mea, non audiunt, quia non intelligunt. Temporalibus quippe gaudent, bona aeterna desiderare non norunt. Ad te perveniat oratio mea, ex desiderio aeternorum tuorum beneficiorum excussa et jaculata: ad aures tuas emitto eam; adjuva eam ut perveniat, ne deficiat in itinere medio, et quasi collapsa corruat. Sed etsi non mihi eveniunt modo bona quae postulo, securus sum tamen quia postea venient. Nam et in delictis dicitur quidam rogasse Deum, et non exauditus bono suo. Desideria enim saecularia incitaverant illum ad orandum; et in tribulationibus temporalibus positus, optaverat ut transirent tribulationes temporales et rediret flos feni, et ait: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Vox ipsa Christi est, sed pro membris suis. Verba, inquit, delictorum meorum: clamavi ad te per diem, nec exaudisti; et nocte, et non ad insipientiam mihi 19Psal. XXI, 2, 3 : id est, et nocte clamavi, et non exaudisti; et tamen hoc ipsum quod non exaudisti, non ad insipientiam mihi non exaudisti, sed magis ad sapientiam non exaudisti, ut intelligerem quid a te petere deberem. Ea enim petebam quae malo meo fortassis acciperem. Petis divitias, o homo! quanti sunt eversi per divitias suas! Unde scis utrum tibi sint profuturae divitiae? Nonne multi pauperes tutius latebant; divites facti, mox ut lucere coeperunt, praeda fortioribus fuerunt? Quanto melius laterent, quanto melius nescirentur, qui coeperunt quaeri, non propter quod erant, sed propter quod habebant! In his ergo temporalibus, fratres, admonemus vos et exhortamur in Domino, ut non petatis aliquid quasi fixum, sed quod vobis Deus expedire scit. Quid enim vobis expediat, omnino nescitis. Aliquando quod putatis prodesse, obest; et quod putatis obesse, hoc prodest. Aegri enim estis, nolite medico dictare quae vobis medicamenta velit apponere. Si doctor gentium Paulus apostolus dicit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus 20Rom. VIII, 26 ; quanto magis nos? Qui tamen cum sibi videretur ipse prudenter orare, ut ab eo auferretur stimulus carnis, angelus satanae qui eum colaphizabat, ne in magnitudine revelationum extolleretur, quid audivit a Domino? Numquid factum est quod volebat? Non; ut fieret quod expediebat. Quid ergo audivit a Domino? Ter, inquit, rogavi Dominum, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur 21II Cor. XII, 7-9 . Ego medicamentum ad vulnus posui: quando posuerim novi, quando auferendum sit novi. Non recedat aegrotus a manibus medici, non det consilium medico. Ita sunt ista omnia temporalia. Tribulationes sunt; si bene colis Deum, noveris quia novit quid cuique expediat: prosperitates sunt; magis cave ne ipsae corrumpant animum tuum, ut ab eo qui haec dedit recedat. Ergo iste intelligens quid ait? Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.