TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sane, fratres, exceptis illis coelis superioribus ignotis nobis in terra laborantibus, et per humanas conjecturas utcumque ista quaerentibus; exceptis ergo illis coelis, qui quomodo sint super invicem vel quot sint, vel quibus modis distincti sint, quibus incolis impleti sint, qua dispositione regantur, quomodo ibi unus quidam hymnus indeficiens concinens ab omnibus praedicet Deum, multum est ad nos invenire, satagimus tamen pervenire. Ibi est enim patria nostra, quam longa fortasse peregrinatione obliti sumus. Vox enim nostra est in illo psalmo: Heu me, quoniam peregrinatio mea longinqua facta est 39Psal. CXIX, 5 ! Ergo de illis coelis et mihi difficile est disputare, si tamen non impossibile, et vobis intelligere. Certe qui me in his rebus intellectu praevenit, fruatur quo praecessit, et oret pro me ut sequar ego. Interim exceptis illis coelis, habeo de quibus hic utcumque disseram, nobis proximos coelos sanctos Dei Apostolos, praedicatores verbi veritatis, per quos coelos compluti sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae pullularet; etsi cum zizaniis interim communem bibens pluviam, sed tamen horreum non habitura commune.

Notes

  1. 39. Psal. CXIX, 5