TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem, «Qui pecuniam suam non dedit ad usuram» 14Psal. XIV, 5 . Non ego illud scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem, ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum ardebit, verbum autem Domini manet in aeternum 15Isai. XL, 8 . Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et justus famulus Dei; aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis: «Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite» 16Matth. XXIII, 3 . Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis, dic quantum vis, blasphema quantum vis: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam. Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur, responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.

Notes

  1. 14. Psal. XIV, 5
  2. 15. Isai. XL, 8
  3. 16. Matth. XXIII, 3