[vers. 6.] Ascendit Deus in jubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in jubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Judaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in jubilatione. Quid est jubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum 15Act. I, 9 quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat jubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba exalta vocem tuam 16Isai. LVIII, 1 . Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde jubilantes: et vox jam tubae in clara voce Angelorum, Viri Galilaei, quid statis? Hic est Jesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Jesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt 17Luc. XXIV, 39. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Jesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio jubilationis, tanquam mente alienatis, loquuntur Angeli, Ipse est Jesus. Quasi, Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabitis; ecce ipse est Jesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum 18Act. I, 11 : tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 19Matth. XXVIII, 20 . Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis 20Philipp. IV, 5, 6 . Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, jam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 15. Act. I, 9
- 16. Isai. LVIII, 1
- 17. Luc. XXIV, 39
- 18. Act. I, 11
- 19. Matth. XXVIII, 20
- 20. Philipp. IV, 5, 6