[vers. 26.] Apud te est laus mea: apud Deum posuit laudem suam; docuit non praesumi in homine. Adhuc dicant quod volunt. Jam quidem coeperunt uri, coepit propinquare ignis; non est qui se abscondat a calore ejus 35Psal. XVIII, 7. Sed adhuc dicant, Et nos apud illum laudem nostram posuimus, et nos in nobis non praesumimus; dicant adhuc. In Ecclesia magna confitebor tibi: jam hic puto, quia coepit interiora tangere. Ecclesia magna quid est, fratres? Numquid exigua pars orbis terrarum Ecclesia magna est? Ecclesia magna totus orbis est. Modo si quis velit Christo contradicere: Dic nobis, tu dixisti, In Ecclesia magna confitebor tibi: quae Ecclesia magna? Ad frustum Africae remansisti, totum mundum perdidisti: effudisti sanguinem pro toto, sed invasorem passus es. Ista nos diximus Domino tanquam quaerentes, scientes tamen quid dicturi. Ponamus nos nescire quid dicat: nonne nobis respondet? Quiescite, adhuc dico unde nemo dubitet. Exspectemus ergo quid dicturus est. Jam ego volebam pronuntiare, et non admittere homines aliud aliquid interpretari, cum dicat Christus: In Ecclesia magna. Et tu dicis quia in extrema parte remansit. Et adhuc audent dicere, Et nostra Ecclesia magna est, quid tibi videtur Bagai et Tamugade? Si non dicit aliquid unde obmutescant, adhuc dicant quia magna est Ecclesia sola Numidia.