Quid ergo dicit, «Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob?» Videamus quod votum. Jurare est autem firme promittere. Attendite votum hoc, id est, quod voverat quo ardore voverit, quo amore, quo desiderio; et tamen ad hoc implendum Dominum deprecatus est dicens. «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» In hac mansuetudine votum vovit, ut sit domus Dei: «Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei. Si dedero somnum oculis meis.» Parum visus est dicere, «somnum oculis meis: Et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis» si dedero, «quoadusque inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.» Ubi quaerebat locum Domino? Si mansuetus erat, in se quaerebat. Quomodo est enim locus Domini? Audi prophetam: «Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea» 6Id. LXVI, 2 . Vis esse locus Domini? Esto humilis, et quietus, et tremens verba Dei, et tu ipse efficieris quod quaeris. Si enim in te non fiat quod quaeris, in altero quid tibi prodest? Operatur quidem Deus aliquando per evangelistam salutem alterius tantum, si ipse dicit et non facit; et fit per linguam ejus in alio locus Domino, non autem fit ipse locus Domino. Qui autem quae docet bene facit, et sic docet, fit locus Domino cum eo quem docet: quia omnes credentes unum locum faciunt Domino. In corde enim habet locum Dominus; quia unum cor est omnium in charitate copulatorum.