[«vers.» 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus, cujus haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo negaverunt; ideo sequitur, «Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque valde.» Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur, in cujus membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando, sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur «usque valde,» vel, sicut quidam codices habent, non «usquequaque,» hoc est non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus, tamen flendo est reparatus 183Id. XXVI, 70-75 , et confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi reparati sunt, non est ablatum ex ejus ore verbum veritatis «usque valde.» Quod autem ait, «ne auferas,» intelligendum est, ne auferri sinas; propter quod orando dicimus, «Ne nos inferas in tentationem» 184Id. VI, 13 . Et ipse Dominus ad Petrum, «Rogavi,» inquit, «pro te, ne deficiat fides tua» 185Luc. XXII, 32 ; hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis «usque valde.» Sequitur, «Quia in judiciis tuis speravi;» vel, sicut de graeco quidam diligentius expresserunt, «supersperavi»: quod verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo nobis loci hujus rimandus est sensus, ut intelligamus, quantum Deus adjuvat, quid sibi velit, «In verbis tuis speravi, In judiciis tuis supersperavi. Respondebo,» inquit, «exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis:» id est, quoniam mihi hoc ipse promisisti. «Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quoniam in judiciis tuis supersperavi:» id est, quoniam judicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 186Hebr. XII, 6 . Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam perdiderunt. Ergo «ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in judiciis tuis supersperavi.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 183. Id. XXVI, 70-75
- 184. Id. VI, 13
- 185. Luc. XXII, 32
- 186. Hebr. XII, 6