[vers. 16.] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Tanquam si ei diceretur, Quare non aperuisti os tuum? quare non dixisti, Parcite? quare non in cruce pendens iniquos arguisti? Sequitur et dicit: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Monuit te quid facias, si forte occurrerit tribulatio. Quaeris enim te defendere, et forte nemo accipit defensionem tuam. Jam tu perturbaris, quasi perdideris causam tuam, quia nullius habes defensionem aut testimonium. Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam. Praevaluit in te falsum testimonium, sed apud homines: numquid apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus judex erit, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter judicem justum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam: si causam malam non habueris, nullum accusatorem pertimesces, nullum falsum testem refelles, nullum verum requires. Tu tantum bonam conscientiam affer, ut possis dicere: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus.