[vers. 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Audite jam voces multorum; audiat unusquisque, et pungatur. Quid solent homines dicere? Vere judicat Deus de rebus humanis? et est illud judicium Dei? aut vero curat quid agatur in terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum? Quia non potest dicere, Justus sum; quid putamus eum dicere? Sunt pejores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum se vult justum videri, illum facit injustum. Qui enim dicit, Inique patior quod patior; illum iniquum facit cujus judicio patitur, se autem justum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est hoc, ut Deus credatur injustus, tu justus? Cum autem haec dicis, loqueris ad versus Deum iniquitatem.