TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Avertit ab oneribus dorsum ejus.» Quis «avertit ab oneribus dorsum ejus,» nisi ille qui clamavit: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis» 17Matth. XI, 28 ? Alio modo hoc idem significatur. quod faciebat insecutio Aegyptiorum, hoc faciunt sarcinae peccatorum. «Avertit ab oneribus dorsum ejus.» Et quasi diceres, Quibus oneribus? «Manus ejus in cophino servierunt.» Per cophinum significantur opera servilia. Mundare, stercorare, terram portare, cophino fit; servilia sunt opera; quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; et si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 18Joan. VIII, 34, 36 . Merito et abjecta mundi quasi cophini deputantur: sed et cophinos Deus buccellis implevit; duodecim cophinos buccellarum implevit 19Matth. XIV, 20 ; quia abjecta hujusmundi elegit, ut confunderet fortia 20I Cor. I, 27 . Sed et quando in cophino serviebat Joseph, terram ibi portabat, quia lateres faciebat: «Manus ejus in cophino servierunt.»

Notes

  1. 17. Matth. XI, 28
  2. 18. Joan. VIII, 34, 36
  3. 19. Matth. XIV, 20
  4. 20. I Cor. I, 27