TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14, 15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe anticipans, et velut jam facta deputans: «Repleti sumus,» inquit, «mane misericordia tua.» Ergo in his velut nocturnis laboribus et doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris 28II Petr. I, 19 . Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono justi, quod nunc esuriunt et sitiunt 29Matth. V, 8, 6 , cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino 30II Cor. V, 6 . Unde et illud dicitur, «Replebis me laetitia cum vultu tuo» 31Psal. XV, 11 . Mane astabunt et contemplabuntur 32Psal. V, 5 ; et, sicut alii dixerunt interpretes, «Satiati sumus mane misericordia tua,» tunc satiabuntur: sicut enim alibi ait, «Satiabor, dum manifestabitur gloria tua» 33Psal. XVI, 15 . Unde dicitur, «Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis;» atque ipse Dominus ait, «Ostendam meipsum illi» 34Joan. XIV, 8, 21 : quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat, quod donec perveniat extendendum est. «Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus» «in omnibus diebus nostris.» Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo jam non sit. Omnes simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: «Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos» 35Psal. XXXIII, 13 ? Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: «Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Non enim anni sunt qui pro nihilo habentur, aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt 36Psal. CI, 28, 12 : sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum sibi fieri precabatur qui dicebat, «Notum fac mihi, Domine, finem meum» (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius jam requiram), «et numerum dierum meorum qui est;» utique «qui est,» non qui non est. Quia dies isti, de quibus et illic consequenter dicit, «Ecce veteres posuisti dies meos» 37Psal. XXXVIII, 5, 6 , non sunt, quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars ejus transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi dicamus quod hic praedicimus: «Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.»

Notes

  1. 28. II Petr. I, 19
  2. 29. Matth. V, 8, 6
  3. 30. II Cor. V, 6
  4. 31. Psal. XV, 11
  5. 32. Psal. V, 5
  6. 33. Psal. XVI, 15
  7. 34. Joan. XIV, 8, 21
  8. 35. Psal. XXXIII, 13
  9. 36. Psal. CI, 28, 12
  10. 37. Psal. XXXVIII, 5, 6