TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Ecce enim Deus adjuvat me. Et ipsi nesciunt inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum suum, invenirent quemadmodum me adjuvat Deus. Omnes enim sancti adjuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae 24II Cor. I, 12 . In hac gloriatur iste intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus adjuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie mihi dulce et praesens est adjutorium, hodie in cordis mei gaudio invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona? Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti jucunditatem in cor meum 25Psal. IV, 6, 7 : non in vineam meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam, sed in cor meum. Ecce enim Deus adjuvat me. Quomodo te adjuvat? Et Dominus susceptor est animae meae.

Notes

  1. 24. II Cor. I, 12
  2. 25. Psal. IV, 6, 7