TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus ejus? Ecclesia ejus, dicente Apostolo, «Quoniam membra sumus corporis ejus» 3Ephes. V, 30 ; et, «Vos autem estis corpus Christi et membra» 4I Cor. XII, 27 . Intelligamus ergo vocem hujus hominis, in cujus corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Jerusalem. Sic enim dixit in fine: «Et videas bona quae sunt Jerusalem.» Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque conjugis, non sunt bona illius Jerusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et cum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est, «Vos autem estis corpus Christi et membra.»

Notes

  1. 3. Ephes. V, 30
  2. 4. I Cor. XII, 27