TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12] Et laetentur omnes qui sperant in te: utique illi quibus gustantibus suavis est Dominus. In aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis: ipsa ergo erit aeterna exsultatio, cum templum Dei fiunt justi; et erit gaudium ipsorum, ipse incola eorum. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum: tanquam cum adest eis ad fruendum quod diligunt. Et bene in te, tanquam possidentes haereditatem de qua titulus psalmi est, cum et ipsi sint ejus haereditas, quod significat, inhabitabis in eis. A quo bono prohibentur quos secundum multitudinem impietatum eorum expellit Deus.