TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Deus, converte nos. Aversi enim sumus a te, et nisi tu convertas, non convertemur. Et illumina faciem tuam, et salvi erimus. Numquid ille obscuram habet faciem? Non habet obscuram faciem, sed apposuit ei nubem carnis, et tanquam velum infirmitatis, et non est putatus ipse cum penderet in ligno, agnoscendus cum sederet in coelo. Nam ita factum est. Praesentem in terra Christum et miracula facientem non agnovit Asaph; mortuum tamen, posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, agnovit, compunctus est: dixerit et de illo totum hoc testimonium quod modo agnoscimus in hoc psalmo, Illumina faciem tuam, et salvi erimus. Obtexisti faciem tuam, et aegrotavimus: illumina illam, et salvi erimus.