[«vers. 3, 4.] Confiteantur nomini tuo magno.» Ips omnes populi, super quos magnus es in Sion, jam «confiteantur nomini tuo magno.» Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est magnum; jam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; jam modo nomen magnum factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Jam ergo magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo irascebantur: «Confiteantur nomini tuo magno.» Quare confiteantur? «Quoniam terribile et sanctum est.» Ipsum nomen tuum terribile et sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus, sic praedicatur judicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in virtute veniat judicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia patientia Dei ad poenitentiam adducit 8Rom. II, 4 . Non enim qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut timeatur, non est venturus ut judicet. Venturus est, fratres mei, venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius inveniamur. Venturus est enim, et judicaturus, ut alios ponat ad sinistram, alios ad dexteram 9Matth. XXV, 31-33 . Et non illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus. «Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit.» Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant; diligit enim misericordiam, sed diligit et judicium. Quae est misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit misericordia, ut neminem puniat? Noli sic putare. Terribile et sanctum nomen ejus; «et honor regis judicium diligit.» Injustum est enim judicium, et omnino non est judicium, nisi merita reddantur sua cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum 10II Cor. V, 10 : «et honor regis judicium diligit.» Ergo timeamus, ergo faciamus justitiam, ergo faciamus aequitatem.