TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est, «In tua suavitate doce me justificationes tuas;» sequens versus ostendit, ubi ait, «Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti:» ut amplius diligat charitas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.