TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 10.] Cadent in retia ejus peccatores.» Quid est ergo, fratres, «Cadent in retia ejus peccatores?» Sed non omnes peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in muscipulam ejus. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia ejus? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in sua (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat; cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad probationem, ventum est ad accusationem; et jam ipse interrogatus, non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina, ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat. Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat Dominus; recte fecit et Judas qui tradidit eum, quia et hoc praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de illo non invenimus. «Flevit amare,» inquit 53Matth. XXVI, 31-75 . Nondum idoneus erat passioni: «Sequeris me postea» 54Joan. XIII, 36 , illi dictum erat. Adhuc futurus erat firmus, confirmatus Domini resurrectione.

Notes

  1. 53. Matth. XXVI, 31-75
  2. 54. Joan. XIII, 36