TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco ipse Dominus noster ad Jerusalem, quamdam civitatem illam, ubi crucifixus est: Jerusalem, inquit, Jerusalem, quoties volui filios tuos congregare, tanquam gallina pullos suos, et noluisti 23Matth. XXIII, 37 ! Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub umbraculo alarum suarum. Quid cum majores facti fuerimus? Bonum est nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo majore semper nos pulli simus. Semper enim ille major est, quantumcumque creverimus. Nemo dicat, Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo.

Notes

  1. 23. Matth. XXIII, 37