[vers. 11.] Tradentur in manus gladii. Revera sic illis visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando debellata est Judaea. Audite, ut noveritis et intelligatis quia ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit: Ite, inquit, et dicite vulpi illi 28Luc. XIII, 32 . Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere noluerunt, et partes vulpium facti sunt. Quando enim Pilatus praeses, in Judaea legatus, occidit Christum ex vocibus Judaeorum, dixit ipsis Judaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex Judaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum, dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem 29Joan. XIX, 15 . Rejecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium facti sunt.