TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 18.] Vota mea Domino reddam.» Quae vota redditurus es? Quas vovisti victimas? quae incensa? quae holocausta? An ad illud respicis, quod paulo ante dixisti, «Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo;» et, «Tibi sacrificabo sacrificium laudis?» Et revera quisquis bene cogitat quid voveat Domino et quae vota reddat, seipsum voveat, seipsum reddat: hoc exigitur, hoc debetur. Inspecto nummo Dominus dicit; «Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt» 24Matth. XXII, 21 : imago sua redditur Caesari, imago sua reddatur Deo.

Notes

  1. 24. Matth. XXII, 21