TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6, 7.] Deum non invocaverunt. Consolatur gementem, et maxime ex commemoratione, ne imitando malos qui plerumque prosperantur, delectet fieri malum. Servatur tibi quod tibi promissum est: spes illorum praesens est, tua futura est; sed illorum fluxa, tua certa; illorum falsa, tua vera. Illi enim Deum non invocaverunt. Nonne quotidie tales rogant Deum? Non rogant Deum. Attendite, si possum hoc dicere adjuvante ipso Deo. Deus gratis se vult coli, gratis se vult diligi, hoc est caste amari; non propterea se amari, quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Qui ergo invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat; hoc enim invocat quod ad se vult venire. Quid enim est invocare, nisi vocare in se? In se ergo vocare, hoc dicitur invocare. Nam cum dicis, Deus da mihi divitias; non vis ut ipse Deus ad te veniat, sed vis ut divitiae veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem Deum invocares, ipse ad te veniret, ipse esset divitiae tuae. Nunc autem vis habere arcam plenam, et inanem conscientiam: Deus non implet arcam, sed pectus. Quid tibi prosunt exteriores divitiae si te interior premit egestas? Ergo isti qui propter saecularia commoda, qui propter terrena bona, qui propter vitam praesentem et terrenam felicitatem invocant Deum, non invocant Deum.