[«vers.» 13.] Ideo, «Dominus,» inquit, «non privabit bonis ambulantes in innocentia.» Quare ergo homines non vultis tenere innocentiam, nisi ut habeatis bona? Non vult tenere innocentiam, ut non reddat quod illi assignatur: aurum vult habere et perdit innocentiam. Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri, passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius innocentia? Sed si innocentiam retinebo, inquit, pauper ero. Parvaene divitiae ipsa innocentia? Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce bona desiderans, modo in egestate, in tribulatione, in convalle plorationis, in pressura, in tentationibus, serva innocentiam. Erit enim postea etiam bonum tuum quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas, impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat Deus justis suis. Nam bona quae modo desideras pro magno, propter quae vis esse nocens, et non innocens, attende illa qui habeant, qui talibus abundant. Vides divitias apud latrones, apud impios, apud sceleratos. apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides divitias: dat illis Deus ista propter communionem generis humani, propter abundantem affluentiam bonitatis suae; qui etiam solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 50Matth. V, 45 . Tanta dat et malis, et tibi nihil servat? Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto. Qui misertus est tui, cum esses impius; deserit te, cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem Filii sui? Securus ergo esto. Tene debitorem, quia credidisti in promissorem. «Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia.» Ergo quid nobis hic restat in torculari, in afflictione, in re dura, in praesentia vitae periculosae? quid nobis restat, ut illuc perveniamus? «Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te».