Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo 98Rom. XIII, 1 . Noli dicere, Et quid ei dat tantam potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet aequitatem? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit 99Id. IX, 14 . Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus. Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non reprehenderes iniquitatem, nisi videndo justitiam. Reprehensor iniquitatis esse non potest qui non cernit justitiam, cui comparatam reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc injustum est, nisi scias quid sit justum? Quid si enim justum est et hoc, quod dicis injustum? Absit, inquis, injustum est: et clamas quasi videntibus oculis, videns hoc injustum esse utique ex aliqua regula justitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tanquam artifex discernens justum ab injusto. Ergo quaero a te: Justum hoc esse unde vides? Ubi, inquam, vides hoc justum, quo viso, reprehendis injustum? Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde hoc justum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod justum est, et tu tibi potes dare justitiam? Nemo sibi dat quod non habet. Ergo cum sis injustus, esse non potes justus, nisi convertendo te ad quamdam justitiam manentem; a qua si recedis, injustus es; ad quam si accedis, justus es. Te recedente non deficit; te accedente non crescit. Ubi est ergo ista justitia? Quaeres in terra? Absit. Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, justitiam quaerens. Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Justitia enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo, transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies fontem justitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae 100Psal. XXXV, 10 . Si enim tu de rore exiguo judicare vis quod justum est, et quod injustum est; numquid iniquitas apud Deum, unde ad te manat tanquam de fonte justitia, in quantum justum sapis, cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem justitiae Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 101Eccli. III, 22 . Quia ad haec quae tibi praecepit Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time qui quantum vult, tantum facit, et qui injuste nihil facit, et quidquid fecerit, justum est. Putabamus injustum esse nescio quid: ex hoc quia fecit Deus, crede justum esse.