[«vers.» 10.] Et dum exterminata fuerit via peccatorum, quid nobis restat? «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» 34Id. XXV, 34 . Ad hoc concludit Psalmus: «Et viam peccatorum exterminabit.» Et quid tu? «Regnabit Dominus in aeternum.» Gaude, quia tibi regnabit; gaude, quia tu eris regnum ejus. Vide enim et quid sequitur. Es certe civis de Sion, non de Babylonia; id est, non de civitate peritura hujus saeculi, sed de Sion ad tempus laborante et peregrinante, in aeternum autem regnatura. Audisti ergo finem; inde es. «Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion.» O Sion, Deus tuus regnabit in aeternum: numquid sine te regnabit Deus tuus? «In generationem et generationem.» Bis dixit, quia non potuit semper dicere. Nec putes quia verbis finitis finitur aeternitas. Aeternitas in verbo quatuor syllabis constat, in se sine fine est. Non potuit tibi nisi sic commendari, «Deus tuus regnabit in generationem et generationem.» Parum dixit: si tota die diceret, angustum esset; si tota vita sua diceret, nonne aliquando conticesceret? Ama aeternitatem; nullo fine regnabis, si finis tibi Christus est. cum quo regnabis in saecula saeculorum. Amen.