TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem Psalmi magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo exaltatum intelligi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: id est, consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur; et in ipso tabernaculo ejus, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum.