TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non ita distinguendum est, quasi una sententia sit, Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus, quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: non enim propterea salvum facit, quia percussit inimicos ejus; sed potius ipso salvo facto, illos percussit. Ergo ad id quod sequitur pertinet; ut iste sit sensus, Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti; id est, inde contrivisti dentes peccatorum, quoniam percussisti omnes adversantes mihi. Poena quippe adversantium est, qua dentes eorum contriti sunt, id est, in irritum quasi in pulverem perducta verba peccatorum dilacerantium maledictis Filium Dei; ut sic accipiamus dentes, verba maledica, quibus dentibus dicit Apostolus: Si autem mordetis invicem, videte ne consumamini ab invicem 17Gal. V, 15 . Possunt et dentes peccatorum accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate secte viventium praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus. His dentibus contrarii sunt dentes Ecclesiae, quorum auctoritate ab errore gentilium variorumque dogmatum praeciduntur credentes, et in eam quae Christi corpus est transferuntur: his dentibus dictum est Petro ut manducaret mactata animalia 18Act. X, 13; id est, occidendo in Gentibus quod erant, et transmutando in id quod ipse esset. Et de his dentibus Ecclesiae dicitur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos pariunt, et sterilis non est in illis 19Cant. IV, 2, et VI, 5 . Hi sunt qui recte praecipiunt, et quemadmodum praecipiunt ita vivunt; qui faciunt quod dictum est: Luceant opera vestra coram hominibus, ut benedicant Patrem vestrum qui in coelis est 20Matth. V, 16 : horum enim auctoritate commoti, Deo per illos loquenti et operanti homines credunt, et separati a saeculo cui conformati erant, in Ecclesiae membra transeunt. Et ideo recte isti, per quos haec fiunt, dentes dicuntur detonsis ovibus similes, quia terrenarum curarum onera deposuerunt, et ascendentes de lavacro, de sordium saeculi ablutione per sacramentum baptismatis, omnes geminos pariunt. Operantur enim duo praecepta, de quibus dictum est: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 21Id. XXII, 40 , diligentes Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsos. In quibus sterilis non est, quoniam tales fructus reddunt Deo. Secundum ergo istum intellectum sic accipiendum est, dentes peccatorum contrivisti; id est, in irritum adduxisti principes peccatorum, percutiendo omnes adversantes mihi sine causa: principes enim eum secundum evangelicam historiam persecuti sunt, cum multitudo inferior honoraret.

Notes

  1. 17. Gal. V, 15
  2. 18. Act. X, 13
  3. 19. Cant. IV, 2, et VI, 5
  4. 20. Matth. V, 16
  5. 21. Id. XXII, 40