TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nec defuerunt qui duo ista verba, «fecerunt me, et finxerunt me,» sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus, «Omnem flatum ego feci» 265Isai. LVII, 16 ; de corpore autem legitur, «Et finxit Deus hominem pulverem de terra» 266Gen. II, 7 : tanquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit, «Qui finxit spiritum hominis in ipso» 267Zachar. XII, 1 . Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intelligatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere, «finxerunt me;» sed, «plasmaverunt me:» magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere «finxerunt,» quod aliquando etiam de simulatione dici solet.

Notes

  1. 265. Isai. LVII, 16
  2. 266. Gen. II, 7
  3. 267. Zachar. XII, 1