Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. «Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.» Custodiebant certe, intendite. «Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.» Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta ejus, custodiebant testimonia ejus. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta justitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta ejus quae dedit eis. «Domine,» inquit, «Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis.» Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? «Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.» Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.