TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Quod autem adjungit, Nequando dicant in Gentibus, Ubi est Deus eorum? magis pro ipsis Gentibus est accipiendum. Male enim pereunt qui de Deo vero desperaverint, putantes eum vel non esse, vel suos non adjuvare, nec eis esse propitium. Illud vero quod sequitur, Et innotescat in nationibus coram oculis nostris vindicta sanguinis servorum tuorum qui effusus est, vel sic intelligitur, cum credunt in verum Deum, qui persequebantur ejus haereditatem; quia et ipsa vindicta est, qua perimitur saeva iniquitas eorum gladio verbi Dei, de quo dictum est, Accingere gladium tuum 52Psal. XLIV, 4 ; vel cum perseverantes inimici in fine puniuntur. Nam mala corporalia quae in hoc saeculo patiuntur, communia possunt habere cum bonis. Est et aliud vindictae genus, quo Ecclesiae dilatationem et fecunditatem in hoc saeculo, post tantas persecutiones quibus eam omnino perituram putabant, peccator, et incredulus, et inimicus videt et irascitur, dentibus suis frendet et tabescet 53Psal. CXI, 10: quis enim negare audeat hanc etiam esse gravissimam poenam? Sed nescio utrum satis eleganter accipiatur quod ait, ante oculos nostros, si hoc poenae genus intelligamus quod in intimis cordis agitur, et torquet etiam illos qui nobis adulanter arrident, nec a nobis videri potest quid in homine interiore patiantur. Illud autem quod sive eis credentibus iniquitas eorum interimitur, sive in malignitate perseverantibus supplicium novissimum redditur, sine scrupulo quaestionis intelligitur dictum, Innotescat ante oculos nostros vindicta in nationibus.

Notes

  1. 52. Psal. XLIV, 4
  2. 53. Psal. CXI, 10