TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4, 5.] Et ut manifestum sit jam perfectam animam hoc dicere, cui solius diaboli fraudulentissimae insidiae cavendae sunt, vide quid sequatur: Domine Deus meus, si feci istud. Quid est quod vocat istud? an quia non dicit nomen peccati, universale peccatum intelligendum est? Qui intellectus si displicet, illud accipiamus dici quod sequitur: tanquam si interrogassemus. Quid est hoc quod dicis, istud? respondet: Si est iniquitas in manibus meis. Jam ergo manifestum est de omni peccato dici, Si reddidi retribuentibus mihi mala; quod non potest vere dicere, nisi perfectus. Ait quippe Dominus: Estote perfecti, sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 10Matth. V, 48, 45 ; qui ergo non reddit retribuentibus mala, perfectus est. Cum itaque oret anima perfecta pro verbis Chusi, filii Jemini, id est pro cognitione illius secreti atque silentii, quod pro salute nostra operatus est propitius nobis et misericors Dominus, ut toleraret et patientissime sustineret dolos traditoris sui: tanquam huic perfectae animae dicat, exponens rationem ipsius secreti: Ego pro te impio et peccatore, ut tuae iniquitates mei sanguinis effusione lavarentur, magno silentio et magna patientia traditorem meum pertuli, nonne imitaberis me, ut et tu non reddas mala pro malis? animadvertens igitur et intelligens quid pro illo fecerit Dominus, et ejus exemplo ad perfectionem proficiens, dicit, Si reddidi retribuentibus mihi mala, id est, si non feci quod tu faciendo docuisti, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Et bene non ait, Si reddidi tribuentibus mihi mala, sed, retribuentibus: qui enim retribuit, jam aliquid acceperat; majoris autem patientiae est, nec ei mala rependere qui acceptis beneficiis reddit mala pro bonis, quam si nullo ante accepto beneficio nocere voluisset, Si reddidi ergo, inquit, retribuentibus mihi mala, id est, si te non imitatus sum in illo silentio, hoc est patientia tua quam pro me operatus es, decidam ab inimicis meis inanis. Inaniter enim se jactat, qui cum et ipse homo sit, cupit se de homine vindicare: et cum superare hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur, inanis effectus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit. Intelligit ergo iste ubi major fiat victoria, et ubi Pater reddat qui videt in occulto. Ne reddat itaque retribuentibus mala, iram potius quam hominem vincit, illis etiam litteris eruditus, in quibus scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem 11Prov. XVI, 32. sec. LXX . Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Jurare videtur per exsecrationem, quod est gravissimum jurisjurandi genus, cum homo dicit: Si illud feci, illud patiar. Sed aliud est juratio in ore jurantis, aliud in significatione prophetantis: hic enim dicit quid vere contingat hominibus qui reddunt retribuentibus mala; non quod sibi, aut alicui, quasi jurejurando imprecetur.

Notes

  1. 10. Matth. V, 48, 45
  2. 11. Prov. XVI, 32. sec. LXX