TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Charitati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Jesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror, «Intellectus Aethan Israelitae»; unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis hujus Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad ejus misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.