TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Veniet enim dies mala: velis nolis, veniet; dies judicii aderit, mala dies, si non intellexeris super egenum et pauperem. Quod enim modo non vis credere, manifestum erit in fine. Sed non fugies, cum fuerit manifestum, quia non credis cum est occultum. Invitaris ut quod non vides credas, ne cum videris erubescas. Intellige ergo super egenum et pauperem, id est, super Christum; intellige in eo occultas divitias, quem pauperem vides. In eo sunt enim omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 10Coloss. II, 3. Hinc enim te in die mala liberabit, ex eo quod Deus est: ex eo autem quod homo est, et illud quod in illo humanum erat resuscitavit, et in melius convertit, in coelum levavit. Ille autem qui Deus est, qui unam personam habere in homine et cum homine voluit, nec decrescere nec crescere potuit, nec mori nec resurgere. Mortuus est ex infirmitate hominis, caeterum Deus non moritur. Nam quod Verbum Dei non moritur, ne mireris, quando non moritur anima in martyre. Modo non audiebamus ipsum Dominum dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 11Matth. X, 28 ? Ergo morientibus martyribus animae Martyrum mortuae non sunt, et moriente Christo moriturum erat Verbum? Utique Verbum Dei multo amplius est quam anima hominis: quia anima hominis facta est a Deo; et si facta est a Deo, per Verbum facta est: quia omnia per ipsum facta sunt 12Joan. I, 3. Ergo nec moritur Verbum, cum non moriatur anima facta per Verbum. Sed quomodo recte dicimus, Mortuus est homo, etsi anima ipsius non moriatur; sic recte dicimus, Mortuus est Christus, etsi divinitas ejus non moriatur. Mortuus unde? Quia egenus et pauper. Non te perstringat mors ipsius, et avertat te a contuenda divinitate. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Respice et pauperes, egentes, esurientes et sitientes, peregrinantes, nudos, aegrotos, in carcere constitutos; intellige et super talem pauperem, quia et si super talem intelligis, super illum intelligis qui dixit, Esurivi, sitivi, nudus, peregrinus, aeger, in carcere fui 13Matth. XXV, 35, 36 . Ita in die maligna eruet te Dominus.

Notes

  1. 10. Coloss. II, 3
  2. 11. Matth. X, 28
  3. 12. Joan. I, 3
  4. 13. Matth. XXV, 35, 36