Psalmus David ecstasis. Verbum ectasis graecum, latine, quantum datur intelligi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In excessu vero mentis duo intelliguntur; aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi, Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, charitas enim Christi compellit nos 4II Cor. V, 13 . Hoc est, si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tanquam contemptis vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo passu sequeremini, nisi rursus compellente nos charitate Christi 5qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6], nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo ait, Sive mente excessimus Deo: ille enim videt quod nos videmus in mentis excessu, ille solus revelat secreta sua. Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit 6II Cor. XII, 2 Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat titulus psalmi hujus, magna profecto et alta quaedam sperare debemus dicturum eum qui condidit Psalmum, id est Prophetam, imo vero per Prophetam Spiritum sanctum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 4. II Cor. V, 13
- 5. qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6]
- 6. II Cor. XII, 2