TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa: hoc est quod ait, intelligite, et erudimini; nam intelligere et erudiri, hoc est apprehendere disciplinam. Verumtamen in eo quod dicitur, apprehendite, satis significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Nequando autem irascatur Dominus, cum dubitatione positum est; non secundum visionem Prophetae, cui certum est, sed secundum eos ipsos qui monentur; quia cum dubitatione solent cogitare iram Dei, quibus non aperte revelatur. Hoc ergo sibi ipsi debent dicere: Apprehendamus disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereamus de via justa. Jam vero, irascatur Dominus, quomodo accipiendum sit supra dictum est. Et pereatis de via justa: haec magna poena est, quae ab iis formidatur qui aliquid dulcedinis justitiae perceperunt; qui enim perit de via justitiae, cum magna miseria per vias iniquitatis errabit.