[vers. 8.] Meminit sane, quamvis illis pro merito pessimae voluntatis ex ira Dei digna reddenda sint, non tamen eos aliquid adversus haereditatem ejus valere potuisse, nisi eam voluisset ipse pro peccatis ejus flagellando emendare. Unde subjungit: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquaram. Non ait praeteritarum, quae possent esse etiam recentiores; sed antiquarum, hoc est a parentibus venientium: talibus quippe iniquitatibus damnatio, non correptio debetur. Cito anticipent nos misericordiae tuae. Anticipent utique ad judicium tuum: Superexaltat enim misericordia in judicio ; judicium autem sine misericordia, sed ei qui non fecit misericordiam 47Jacobi II, 13 . Quod autem adjungit, Quia pauperes facti sumus nimis, ad hoc vult intelligi anticipare nos misericordias Dei, ut nostra paupertas, id est infirmitas, eo miserante adjuvetur ad ejus praecepta facienda, ne ad judicium ejus damnandi veniamus.