[vers. 22.] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Dicamus in illo, dicamus per illum; ipse enim interpellat pro nobis 66Rom. VIII, 34: et dicamus, Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Et tamen dixerat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 67Matth. XXVII, 46, et Psal. XXI, 2 ? et dicit, Deus meus, ne discesseris a me. Si a corpore non recedit, recessit a capite? Cujus ergo vox erat, nisi primi hominis. Ex illo ergo se ostendens veram carnem portare, dicit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Non illum dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum dimitteret Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus? Sed personam in se transfiguraverat primi hominis. Scimus dicente Apostolo, quia vetus homo noster confixus est cruci cum illo 68Rom. VI, 6 . Non autem careremus vetustate, nisi crucifigeretur in infirmitate. Ad hoc enim venit, ut renovemur in illo: quia desiderando eum et passionem ejus imitando renovamur. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est, Quare me dereliquisti? Inde ibi dictum est, Verba delictorum meorum 69Psal. XXI, 2 : tanquam diceret, Haec verba ex persona peccatoris in me transfigurata sunt. Ne discesseris a me.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 66. Rom. VIII, 34
- 67. Matth. XXVII, 46, et Psal. XXI, 2
- 68. Rom. VI, 6
- 69. Psal. XXI, 2