TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est, qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est, constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 25II Cor. V, 19 . In sancto illo, de quo alibi audistis: Deus in sancto via tua 26Psal. LXXVI, 14 . Deus locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri interpretantur. Secundum historiam vero, Jacob rediens a Laban socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat 27Gen. XXXV, 4. Tabernacula autem fecit ibi propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula 28Id. XXXIII, 17 . Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido? Non enim omnium est fides 29II Thess. III, 2. Quid est divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide; postea dividentur in judicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram 30Matth. XXV, 33. Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum diceret: Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 31Id. XI, 30 . Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam exonerare voluisti, jacet: non volat, quia tulisti onus; redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines; non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam jucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens. Dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves Jacob, convallis tabernaculorum intelligitur gens Judaeorum, et ipsa dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui remanserunt.

Notes

  1. 25. II Cor. V, 19
  2. 26. Psal. LXXVI, 14
  3. 27. Gen. XXXV, 4
  4. 28. Id. XXXIII, 17
  5. 29. II Thess. III, 2
  6. 30. Matth. XXV, 33
  7. 31. Id. XI, 30