TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae 396Id. V, 14 , ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est 397Gen. III, 6 : ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. «Omnes» autem «peccaverunt, et egent gloria Dei.» Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis major in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, justitia subveniret. Unde ait Apostolus: «Per legem cognitio peccati.» Non ergo ablatio, sed «cognitio. Nunc autem sine lege,» inquit, «justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas» 398Rom. III, 20-23 . Proinde etiam iste subjunxit: «Propterea,» inquit, «dilexi testimonia tua.» Tanquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; «Propterea dilexi testimonia tua,» quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me justitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae justitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum 399II Cor. III, 6 confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur: «Propterea,» inquit, «dilexi testimonia tua.» Quidam codices habent, «semper,» quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est «semper,» ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia justitiae Dei, qua justificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.

Notes

  1. 396. Id. V, 14
  2. 397. Gen. III, 6
  3. 398. Rom. III, 20-23
  4. 399. II Cor. III, 6