Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Non timeant alterum pro illo: ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Fera saevit? Deum time. Serpens insidiatur? Deum time. Homo te odit? Deum time. Diabolus te impugnat? Deum time. Tota enim creatura sub illo est quem juberis timere. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Hoc in Psalmo sequitur. Cum enim dixisset, Ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae: ne converteret se homo ad timendum aliquid aliud, et aversus a timore Dei, timeret pro illo aliquam creaturam, et adoraret quod factum est, dimisso qui fecit; confirmavit nos in timore Dei tanquam dicens nobis, et alloquens nos: Quid formidaturus es aliquid de coelo, aliquid de terra, aliquid de mari? Ipse dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, cum jubet moventur, cum jubet quiescunt. Et malitia hominum cupiditatem nocendi potest habere propriam: potestatem autem si ille non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo 49Rom. XIII, 1 : definitiva sententia Apostoli est. Non dixit, Non est cupiditas nisi a Deo. Est enim mala cupiditas, quae non est a Deo: sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non permittat, Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Unde Deus homo stans ante hominem, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data fuisset tibi desuper 50Joan. XIX, 11 . Ille judicabat, ille docebat: cum judicabatur, docebat, ut judicaret quos docuerat: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset data tibi desuper. Quid hoc? Homo tantum non habet potestatem, nisi cum acceperit desuper? Quid ipse diabolus, ausus est vel unam oviculam tollere viro sancto Job, nisi prius diceret, Mitte manum tuam, hoc est, da potestatem? Ille volebat, sed ille non sinebat; quando ille permisit, ille potuit: non ergo ille potuit, sed qui permisit. Ideo bene eruditus ipse Job, non ait, sicut jam commemorare vobis solemus, Dominus dedit et diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum es. 51Job I, 11, 21 ; non, sicut diabolo placuit. Videte ergo, fratres mei, cum tanto labore manducantes salubrem et utilem panem, videte ne quemquam timeatis nisi Dominum. Praeter eum ne timeas alium, Scriptura tibi dicit. Proinde timeat Dominum omnis terra, qui posuit in thesauris suis abyssos. Ab ipso autem commoveantur omnes qui habitant orbem terrae. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.