[«vers.» 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: «In salicibus,» inquit, «in medio ejus suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum:» subaudis, «interrogaverunt nos.» Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Jerusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed jam diximus Charitati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus jam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia 7Sap. VII, 27 . Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intelligimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli ejus captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Jerusalem in Jericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui objectum est a Judaeis et dictum, «Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes?» et ille objectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: «Ego,» inquit, «daemonium non habeo» 8Joan. VIII, 48, 49 ; non autem dixit, Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit 9Luc. X, 30-35 . Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, jam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.