TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Opera manuum tuarum ne despicias.» Non dico, Domine, Ne despicias opera manuum mearum; non me jacto de operibus mei. «Exquisivi,» quidem «Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus» 38Psal. LXXVI, 3 ; sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: «Opera manuum tuarum ne despicias.» Opus tuum in me vide, non meum; nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: «Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis» 39Ephes. II, 8-10 . Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et justificati sumus, Domine, «opera manuum tuarum ne despicias.»

Notes

  1. 38. Psal. LXXVI, 3
  2. 39. Ephes. II, 8-10