TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Ego dormivi, et somnum cepi . Non inconvenienter animadverti potest quod positum est, Ego, ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit, secundum illud: Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo eam tollit a meipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 13Joan. X, 17, 18 : non ergo, inquit, vos me tanquam invitum cepistis et occidistis, sed ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Somnum autem pro morte positum innumerabiliter Scripturae continent, sicut Apostolus dicit: Nolo vos ignorare, fratres, de iis qui dormitionem acceperunt 14I Thess. IV, 12 . Nec quaerendum est cur additum sit, somnum cepi, cum jam dictum esset, dormivi; usitatas enim habent Scripturae hujuscemodi repetitiones, sicut in secundo psalmo multas ostendimus. Nonnulli autem codices habent, dormivi, et soporatus sum, et alii aliter; quomodo interpretari potuerunt quod graece positum est, ἐγὼ δὲ ἐκοιμήθην καὶ ὕπνωσα. Nisi forte dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest; ut dormitio sit qua transitur ad somnum, veluti est expergefactio qua transitur ad vigilationem. Ne pro inanibus sermonis ornamentis, repetitiones istas in divinis libris esse arbitremur. Bene ergo accipitur, Ego dormivi, et somnum cepi; Ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Hoc magis animadvertendum est, quemadmodum in una sententia et praeteriti temporis verbum posuit, et futuri: et exsurrexi enim dixit, quod est de praeterito; et suscipiet, quod est de futuro; cum resurgere utique nisi illa susceptione non posset. Sed in prophetia bene miscentur futura praeteritis, quo utrumque significetur: quia ea quae ventura prophetantur, secundum tempus futura sunt; secundum scientiam vero prophetantium, jam pro factis habenda. Miscentur quoque praesentis temporis verba, quae suo loco, cum occurrerint, tractabuntur.

Notes

  1. 13. Joan. X, 17, 18
  2. 14. I Thess. IV, 12