TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit Apostolus definite, «Ubi enim lex non est, nec praevaricatio» 54Rom. IV, 15 . Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit. Quos ergo intelligimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc vocem, praetereuntes legem Judaei erant. «Insurrexerunt super me praetereuntes legem:» non servaverunt legem, et accusaverunt Christum, quasi ipse praeteriret legem. «Praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Et passus est Dominus quae novimus. Putas nihil tale patitur modo corpus ejus? Unde fieri potest? «Si patrem familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos ejus? Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum» 55Matth. X, 25, 24 . Patitur et corpus praetereuntes legem; et insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt? Numquid forte Judaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt, nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi. Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis colloquiis bonos mores corrumpentes 56I Cor. XV, 33 ; ipsi «praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Dicat omnis anima pia, dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet per viam angustam 57Matth. VII, 14 , et incipiat pie vivere in Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. «Omnes» enim, inquit Apostolus, «qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur» 58II Tim. III, 12 . «Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam meam.» Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Jesum Christum, clamantium et dicentium uno ore, «Crucifige, crucifige» 59Joan. XIX, 6 : de quibus dictum est, «Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus» 60Psal. LVI, 5 . Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est, quando Dominus crucifixus est: «Et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo.» Quomodo non proposuerunt? Non intellexerunt Deum. Homini parcerent: ad quod videbant, ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat: ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.

Notes

  1. 54. Rom. IV, 15
  2. 55. Matth. X, 25, 24
  3. 56. I Cor. XV, 33
  4. 57. Matth. VII, 14
  5. 58. II Tim. III, 12
  6. 59. Joan. XIX, 6
  7. 60. Psal. LVI, 5