TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6.] Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.» Quis autem comprehendat haec? quis enumeret opera Domini in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? Tamen si comprehendere omnia non possumus, inconcusse credere et tenere debemus quoniam quidquid creaturarum in coelo, quidquid in terra, quidquid in mari et in omnibus abyssis a Domino factum est; quia «omnia quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis,» sicut jam diximus. Non omnia quae fecit, coactus est facere, sed «omnia quaecumque voluit, fecit:» causa omnium quae fecit, voluntas ejus est. Facis tu domum, quia si nolles facere, sine habitatione remaneres: necessitas cogit te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si non faceres, nudus ambulares: ad faciendam ergo vestem necessitate duceris, non libera voluntate. Conseris montem vitibus, semen spargis, quia nisi feceris, alimenta non habebis: omnia haec necessitate facis. Deus bonitate fecit, nullo quod fecit eguit; ideo «omnia quaecumque voluit, fecit.»