[«vers.» 12.] Hoc quidem dicit Dominus; sed quid sequitur? «Et non obaudivit populus meus vocem meam.» Non enim loqueretur ista, nisi populo suo: scimus enim quia quaecumque Lex dicit, his qui in Lege sunt dicit 43Rom. III, 19 . «Et non obaudivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi.» Quis? cui? «Israel mihi.» O ingrata anima! per me anima, a me vocata anima, a me in spem reducta, a me a peccatis abluta: «Et Israel non intendit mihi.» Baptizantur enim et transeunt per mare Rubrum; sed in via murmurant, contradicunt, conqueruntur, seditionibus conturbantur, ingrati ei qui liberavit a persequentibus hostibus, qui ducit per siccum, per eremum, cum cibo tamen et potu, cum lumine nocturno et umbraculo diurno: «Et Israel non intendit mihi.»