TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et in psalmis jubilemus illi.» Jam diximus quid sit jubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim jam obliti sumus, ut jam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut jubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, «Amen, amen dico vobis» 8Joan. I, 51 ; sufficiebat «Amen» unum; quare, «Amen, amen,» nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? «In psalmis» ergo, inquit, «jubilemus illi.» Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in jubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici hujus? Jam audite: «Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos:» propterea ergo jubilemus illi. «Quoniam non repellet Dominus plebem suam:» jubilemus illi. «Quoniam in manu ejus» «fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt:» in his omnibus jubilemus illi. «Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus finxerunt:» jubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

Notes

  1. 8. Joan. I, 51