TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 8.] Quis enim tu, cui respondetur, «Tu es Christus Filius Dei vivi;» quem putaverunt alii homines non sancti, non justi, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Jeremiam, aut Joannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: «Deus glorificandus in consilio justorum. Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus» est «glorificandus in consilio justorum?» Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 17I Cor. I, 31 . «Deus glorificandus in consilio justorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.» Ubique Deus. Qui ergo in circuitu ejus sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo, «Magnitudinis ejus non est finis» 18Psal. CXLIV, 3 ; qui remanent, qui sunt in circuitu ejus, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu ejus Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset «magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt:» quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est «magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.»

Notes

  1. 17. I Cor. I, 31
  2. 18. Psal. CXLIV, 3