TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Fundavit terram super firmitatem ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi.» De terra ista hoc accipere, nescio utrum habeat ullum exitum, utrum recte dicatur, «Non inclinabitur in saeculum saeculi;» de qua dictum est, «Coelum et terra transient» 75Id. XXIV, 35 . Laboratur hic, si ad litteram quaeras accipere. Nam quod ait, «Fundavit terram super firmitatem ejus;» fortasse quaedam est firmitas occulta nobis, quae continet terram, et hoc dixit, «Fundavit.» Super quid? Super firmitatem ipsius terrae, quam ei supposuit, ut contineretur, quae latet forte oculos tuos. Sint ista occulta in creatura, non de obscuritate creaturae Creator latebit: quae possumus videamus, ex his quae videmus' illum laudemus et amemus. Convertamus nos ad quaerendum aliquid hic in figura positum. «Fundavit terram,» intelligo Ecclesiam. «Domini est terra et plenitudo ejus» 76Psal. XXIII, 1 ; intelligo Ecclesiam terram. Ipsa est terra sitiens, ipsa est quae dicit in Psalmis; una enim dicit ex omnibus: «Anima mea sicut terra sine aqua tibi» 77Psal. CXLII, 6 . Quid est, «sine aqua?» Sitiens. Sic sitit anima mea ad te, tanquam terra sine aqua: nisi enim sitiat, non recte irrigabitur. Animae ebriae pluvia diluvium est; sitiat oportet: «Beati» enim «qui esuriunt et sitiunt justitiam» 78Matth. V, 6 : et dicat, «Anima mea tanquam terra sine aqua tibi;» quia dicit alibi, «Sitivit anima mea in Deum vivum» 79Psal. XLI, 3 . Terram ergo intelligo Ecclesiam. Quae est firmitas ejus super quam fundata est, nisi fundamentum ejus? an incongrue intelligimus firmitatem super quam fundata est terra, fundamentum ubi constituta est Ecclesia? Quod est illud fundamentum? «Fundamentum,» inquit, «nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus» 80I Cor. III, 11 . Ibi ergo firmati sumus. Merito quia ibi firmati, non inclinabimur in saeculum saeculi; nihil enim firmius isto fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo fundamento non recedas. «Non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ipsa est praedestinata columna et firmamentum veritatis 81I Tim. III, 15 .

Notes

  1. 75. Id. XXIV, 35
  2. 76. Psal. XXIII, 1
  3. 77. Psal. CXLII, 6
  4. 78. Matth. V, 6
  5. 79. Psal. XLI, 3
  6. 80. I Cor. III, 11
  7. 81. I Tim. III, 15